Porro Benadad, rex Syriae, audiens quod Deus amoverat eum ab obsidione, et non homo contristatus aegrotabat. Elisaeus autem veniebat Damascum, et misit rex in occursum ejus Azahel cum muneribus, ut consuleret eum de infirmitate sua. Cui quaerenti respondit Elisaeus: Dic ei: Sanaberis. Nec dixit sanabitur, quia mortuus est rex. Sed ut diceret ei, sanaberis, postea traxit Azahel in partem dicens: Ostendit mihi Dominus, quia morietur, et tu eris rex Syriae. Tunc impletum est, quod dixerat Dominus Eliae. Aliter enim non inunxit Elias Azahel, nisi quia per Elisaeum praedixit eum futurum regem. Et flevit Elisaeus, videns in spiritu mala quae facturus erat Azahel filiis Israel, quae etiam indicavit illi. Et reversus Azahel ad regem dixit, sanaberis. Altera die tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus. Stragulum proprie est stratorium, quod lecto, vel sedili supersternitur. Et dicitur quod Azahel pannum perfusum aqua imposuit super eum ad refrigerandum. Hebraeus habet: Expandit super faciem suam stragulum, ut non Azahel, sed ipse Benadad, hoc fecisse intelligatur, et tamen mortuus est rex, et regnavit Azahel pro eo. Quidam tamen hoc exponunt de obsequio mortui, dicentes quod Azahel mortuum lavit aqua, et expandit stragulum super faciem mortui. Josephus plane dicit, quod Azahel altera die infuso laqueo strangulavit illum. Ad hunc sensum quidam praedictam litteram referunt dicentes quod Azahel vestem madefactam posuit super faciem ejus, simulans refrigerationem, sed statim effudit aquam super os ejus, donec suffocaret eum.